

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 1: Versus 17
Justitia enim Dei.[AMBR.]Est quae gratis justificat impium per fidem sine operibus legis, etc., usque ad qui negant hunc esse Christum quem promisit Deus.Revelatur.[AUG.]Aggreditur gentiles secundum priorem statum, etc., usque ad quod inflati per se in idola ceciderunt.Ex fide,etc.,[AMBR.]Dei promittentis, in fidem hominis qui credit ei, etc., usque ad in fidem rerum et speciei.[AUG.]Fides est qua creduntur ea quae non videntur, etc., usque ad in fidem rerum qua credita obtinebimus.Sicut scriptum est.In Abacuc[cap. 2.]ita est:Justus autem ex sua fide vivet.Sed hoc et talia plura testimonia quae ponit, ab Hebraicae veritatis translatione, qua nunc utimur, videntur discordare: quia aliquando sumit a LXX interpretibus, aliquando sicut loquens eodem spiritu quo prophetae sensum sumit tantummodo, suis utens verbis suaque dispositione.